- ANACHARSIS
- ANACHARSISPhilosophus Scytha, matre Graecâ natus, sapientiae admiranda, quemadmodum scripsit Cicer. in l. 5. Tuscul. c. 32. sobrius, continens, abstinens, et temperans. Quod mirum est, cum inter Scythas solus fuerit doctus, et Philosophus repertus. Unde proverbium de raris hominibus Anacharsis inter Scythas. Floruit Solonis temporibus, cuius im aginibus inscriptum fuit, Linguâ, Ventre, Pudendis abstinendum csse: Scripsit de LL. Scitharum, et vitae fragilitate. plin. l. 7. c. 56. tradit, eum invenisse rotam figuli, cuius circuitu vasa formahtur. Ibat nudis pedibus, dormiebat in terra, et famem pro pulmento habuit. Leges aranearum telis quam simillimas esse dicebat. Intertogatus, quô pactô quis abstemius fieret; respondit, Si ebriosorum motus sibi ante oculos ponat. Pecuniam, fastumque contempsit. Ardalus Anacharsim aliquando allocutus, interrogavit, An apud Scythas tibicinae essent? qui ex tempore respondit, Ne vites quidem apud eos elle. Rursumque Ardalô dicente, Atqui Dii sunt Scythis? Omnino, inquit Anacharsis, iique intelligentes humanae linguae. Neque Scythae putat, quod Graeci, qui quamquam Scythis eloquiô praestare se censent, tamen Deos ossium et lignorum sonos, quam humanam vocem libentius audire opinantur. Plut. in Convivio 7. Sap entum. Tandem vero sacra Deae Matris, cui votum Cyzici fecerat, vel ut alii, Atheniensium leges apud suos introducere conatus, a frate, eius loci Rege, sagittâ confossus est. Diog. Laertius in Anacharsi. Vide sis illic Menagium, ut et Herodot. l. 4. Cicer. loc. cit. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.